[96] EPISTOLA XCVI.

Doctissimo & humanissimo Viro

SUFFRIDO PETREIO, Frisio.

D. Cardinali Granvellano ab Epistolis.

S.P.

Iam per multos dies nihil ex te neque de te eo forte, quod indies me ipsum expectaris. Constitueram enim istuc exspatiari, at ego hactenus necessariis occupationibus domi retentus id facere nondum potui: facturus tamen propediem, fortasse crastino die, si scirem adesse HOPPERUM nostrum, quod nuncia, quaeso, quam primum, si quem inveneris qui nuncium perferat. Interim uxori meae isthac in Flandriam iter facienti hanc dedi ad te epistolam, cui adjunxi exemplar literarum HOPPERI, quibus te vocari jusserat, ut certior sis tandem de veritate eorum, quae tibi ea de re tum significavi, quandoquidem retulit mihi nuper TACO tuus HOPPERUM non satis omnium meminisse, una tamen in re me lapsum memoria tum fuisse puto, quod pro singulis duntaxat vestibus in singulos annos, ut vides HOPPERUM designasse, ego binas, ni fallor, nominaverim. Id accidit quod sola literarum illarum recitatione REGNERI TEGNAGELII, quem omnino puto binis pro singulis propter celeritatem pronunciasse, contentus nullum exemplum prae festinatione & laetitia perscribendae ejus rei statim ad te tum mihi dari curabam: reliqua omnia vides, quam non minora, sed majora sunt iis quae paucis tibi indicabam, ne meum in te studium arrogantius commendare viderer. Tuum est conditionem eam ut oblata est ita constanter tueri, nisi ad tempus paulo secius tibi evenire tua modestia sponte pati velit. Fac plene cognoscam plene de rerum tuarum successu & de supellectili tua recepta, nec ne. Ad haec si quid habeas de spe mea quam alias injecisti certius. Vale. Lovanii. XIV. Maji. Anno MDLXII.

Tuus ex animo

BOËTIUS EPO.

Inter alia sic ad Dominum REGNERUM TEGNAGEL scripsit IOACHIMUS HOPPERUS.

***. Dixi supra me tandem ocium nactum ad scribendum, id, ecce, dum his exarandis occupor, interrumpitur, atque quod pluribus ad amicos epistolis decreveram hoc una defungi . Scripsit ad me bis superioribus diebus BOËTIUS noster de SUFFRIDO PETREIO Professore Erphordiensi, homine docto, una etiam mittens ipsius ad me literas, ecquid ad Paumgartnerianam conditionem, cujus apud eum subinde memini, ilium possim commendare. De ea re hoc velim BOËTIO a me dicas, me quanta potui diligentia caussam illius apud D. Cardinalem egisse, qui verbis meis inflammatus, non Paumgartnerianam, sed aliam multo luculentiorem conditionem per me proponi ei voluit. Etenim ut forte postridie convenimus D. Cardinalis, D. Praeses & ego, coepit ipse Cardinalis mentionem facere SUFFRIDI cujus negotium egeram, quaerens, quibus moribus, eruditione, religione, eloquentia ac statu esset. Cui mox respondi, quod & Praeses probabat, hominem esse modestum, Linguae Graecae ac Latinae valde peritum, a studiis juris & Philosophiae Aristotelicae linguaque Germanica non alienum, catholicum, facundum, annos natum xxxv, plus minus, Professorem Erphordiensem, coelibem, & caetera quae ad veras ejus laudes putabam pertinere. Quae ubi intellexit, continuo rogavit, anne secum bonis conditionibus agere vellet; quod quia me aiebam ignorare, suspicari tamen non excusaturum, negotium mihi, dedit, ut ad eum de ea re vel ipse scriberem vel scribendum curarem. Quae praeposita fuere, sunt, ut Librarius & Amanuensis sit Cardinalis & ad triennium se illi addicat, honorario, ut apud nos victum apud Cardinalem cum ipsius Oeconomo perpetuo habeat, praeterque hoc in singulos annos singulas vestes & in singulos menses ternos coronates aureos, quibus & nonnulla alia accedere, & maxime. Idem si vitam Ecclesiasticam sequi velit. Haec, quoniam ipse ocium non habeo, velim BOËTlUM ad eum quam primum perscribere, ut quid Cardinali respondeamus scire possimus, cui hujus partis epistolae exemplum dabis.